라틴어 문장 검색

quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret, parte rubent frondes, parte madescit humus, exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo multicolor fucus digerit omne nefas, picta super tumulum species liquidis viget umbris effigians fracti membra cruenta viri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.35)
sed tu per Calabri tramitis aggerem vis ut nostra dehinc cursitet orbita, qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos frenis flexit equos plectripotentibus, dum metro quatitur chorda Glyconio, nec non Alcaico vel Pherecratio, iuncto Lesbiaco sive anapaestico, vernans per varii carminis eglogas, verborum violis multicoloribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION